BALDUINUS II

BALDUINUS II
I.
BALDUINUS II.
cognomine Calvus, prioris fil. a Carolo Simplici Atrebatum urbe exutus, licet ei contra Danos Normannosque strenuam navâsset operam. Quod aegerrime fereens Wimonacus dominus Insul. Vasallus eius, Fulconem Archiepiscopum Remensem, cuius consiliô Carolum id fecisse suspicatus est, per in sidias occidit, A. C. 900. Obiit, A. C. 918. fil. Arnolphum Magnum successorem relinquens. Iidem.
II.
BALDUINUS II.
de Burgo, fil. Comitis Rethelii, ex Gallia, A. C. 1180. postquam Eustachius, Comes Bononiensis, frater Godofredi et Balduini I. iure in regnum cessisser, Rex terrius Hierosolym. coronatus est. Saracenos, qui Rogerium Antiochenum A. C. 1120. vicerant, ingenti clade affecit. Ab his tamen annô post captus, Tyrô urbe illis cessit. Obiit liberatus, A. C. 1131. regni 13. Gul. Tyr. l. 12. et 13. Sanut. l. 3. part. 6.
III.
BALDUINUS II.
fil. ult. Petri de Courtenay, admodum puer fratri Roberto suffectus, cui nondum per aetatem idoneo, Iohannem Brennum, Regen Acrae cognomme Hierosolymitanum Italiâ evocatum, nomine solum cadutorem dedêre. Cuius filiâ Mariâ vel Marthâ ductâ, A. C. 1239. coronatus est. Hinc in Galliam appulit, a Ludovico IX. opem Contra Graecos flagitans, cuius auxiliis subnixus in Graeciam rediit, sed ab Alexio Caesare, cognomine Strategopulo, Michaelis Palaeologi Duce, qui per subterraneum meatnm a proditoribus monstratum Constantionopoli intravit, pulsus in Italiam cum Pantaleone Iustiniano Patriarcha, se recipit. Postquan Latini 58. ann. Imperium tenuissent. Obiit A. C. 1273. Nagius in Ludovic. V. Onuphr. Chron. Gregoras l. 8. Blondus 7. Decad. 2. Baldwin Germanice est audax victor. Anglice Abold vvinner; idem quod Winbald; ut Nicolaus et Laonicus. Bald autem olim pro Bold, i. e. Audax, confidens: Auctores Kilianus et Lips. Epist. 43. Cent. 3. Sic Ethelbald, nobiliter audax, et Willibald, valde audax, Respondet fere Graecis Thraseas Thra symachus, Trasyhulus. Win autem idem est quod νίκη victoria, ut Tatavvin, doctus victor, Bert-vvin, clarus victor et Unvvin adhuc apud Danos, i. e. Anicetus, Uncoquer'd. Camden.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Balduinus — ist der Name folgender Personen: François Baudouin (Balduinus; 1520–1573), französischer Jurist und Historiker Friedrich Balduin (Friedrich Balduinus, 1575–1627), deutscher lutherischer Theologe Siehe auch: Balduin, Baudouin (1491) Balduinus,… …   Deutsch Wikipedia

  • BALDUINUS IX — BALDUINUS IX. factus est Imperator Constantinopolitanus. Vide Balduinus I. Imper …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALDUINUS V — BALDUINUS V. cognomine Friso, dein Bonus, gener Roberti, Galliae Regis cuius fil. Adelaidem duxit, A. C. 1027. Cupidine dominandi in transversum actus, armis Patrem pepulit, qui a Ricardo III. Normanniae Duce restitutus est. Post eius mortem, fil …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALDUINUS VI — BALDUINUS VI. cognomine de Monte, quia Montibus Richildam Renieri IV. Comitis Hannoniae heredem duxit, Frisiâ Robertum fratrem pulsurus, in przelio cecidit, A. C. 1070. Arnolphô III. et Balduinô filiis relictis. Quorum ille a Roberto, A. C. 1071 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALDUINUS I — I. BALDUINUS I. Orientis Imperator, prius Flandriae et Hannoniae Comes VIII. huius nominis, fil. Balduini animosi. Cum Gallis expeditione sacrâ susceptâ, A. C. 1200. Zaram, a Venetis adiutus, cepit: Alexin Iuniorem cum Patre Isacio Angelo in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALDUINUS IV — I. BALDUINUS IV. cognomine Barbatus. fil. Arnolphi II. ex Rosele, filia Berengarii, Italiae Regis, successit Patri, A. C. 989. Cepit Valentias, aliaque loca. Fortunatissimus sui saeculi Principum, nî Balduinum V. genuisset. Iidem. II. BALDUINUS… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Balduinus, B. (3) — 3B. Balduinus, (8. Jan.), ein Martyrer, war der Sohn des hl. Blandinus und der hl. Salaberga (Sadalaberga), stammte aus dem vornehmen Geschlechte der Sicambrer, und versah, (wie man meint, unter dem Bischof Seruiphus von Laon) das Amt eines… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Balduinus, B. (4) — 4B. Balduinus, (31. Dec.), ein Abt im Kloster St. Edmund in England, der im Jahre 1097 starb und in jenem Lande verehrt wird. (El., Mg.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Balduinus, B. (5) — 5B. Balduinus, (19. Aug.), ein Bekener des Glaubens. von dem man übrigens nichts Näheres weiß …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Balduinus, S. (1) — 1S. Balduinus, C. (12. April). Vom Altd. = der kühne Kampfer, Sieger etc., oder durch Kühnheit gewinnend etc. – Dieser hl. Balduin (frz. Baudoin) war ein Bekenner des Glaubens in der Stadt Hiltra, von dem jedoch die Bollandisten etwas Näheres… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”